- BRIVAS
- BRIVASquae et Briva Curretia, Gallic. Brive, urbs lepida Galliae in Lemovicensi provinc. ad Curretiam amnem, in limite provinc. Cadurcensi. Brivas autem, vulgo Brioude, oppid. est Alvermae amplum, ad Elaverem fluv. 10. leuc. a Chlaromonte in Austrum et 6. a Fano S. Flori. Nobile Capitulô 25. Canonicorum, olim Equitum, a Guil. I. in stiturô, et Coneiliô A. C. 1092. T. 10. Conc. De hoc oppido ita Vales. Brivas vicus fuit Arvernorum, tumulô ac Basilicâ Iuliani Arverni Martyris nobilis, Constantio Pr. Sidonio, Gregorio, et Fredegario memoratus, vulgo Brioude. Eo delatus est Avitus Aug. et ad pedes B. Iuliani sepultus A. C. 456. Brivatensem vicum, in libro de Gloria Martyrum vocat Gregorius, et in c. 11. l. 2. Historiae Francicae: ut omittam Erricum Monachum, et Martyrologos. Sidonius in Propemptico ad libellum Brivatis meminit his versibus,Hinc te suscipiet benigna Brivas,Sancti quae fovet ossa Iuliani.Nunc est oppidum non longe a flumine, quod dicitur Elaver, Brioude Glise ab Ecclesia S. Iuliani saepe cognominatum: cui proximus vicus, impositus ei flumini, ubi pontem fert, nuncupatur vetus Brivas, Vieille Brioude. Eoricum Gothorum Regem 14. regni sui anô Ecclesiam S. Iuliam Brivate columnis ornatam mirisice construxisse scribit Fredegarius in l. 4. Chronici c. 13. deceptus, ut solet male intellectis Gregorii verbis, quae talia sunt in libri Histeriae 2. capite 20. Eorichus Gothorum Rex Victorium Ducem super 7. civitates praeposuit annô 14. regni sui: qui (nimirum Victorius) protinus Arverms adveniens, civitatem addere voluit: unde et cryptae illae usque hodie perstant ad Basilicam S. Iuliani: et colummas quae sunt in aede positae, exhiberi iussit. Fuit autem Arvernis annis 9. Ex quibus intelligitur, Victorium natione Gallum, virum mulierosum quidem, sed clarum genere arque Catholicum, ab Eurich Gothorum Rege Arvernis ae sex finitimis Aquitaniae civitatibus Ducem esse praepositum sive rectorem: qui civitatem Arvernorum, ubi 9. annis cum imperio moratus est, ampliare voluerit, cryptis etiam ad Basilicam S. Iulianl aedisicatis, et columnas advehendas, ac in aede eius Martyris ponendas curaverit. At Fredegarius Eurico Regi Vesigothorum Ariano perperam tribuit, quod Victorio Duci eius Catholico attibuendum fuit, et de Brivatensi Basilica S. Iuliani Mart. accepit, quod de Basilica vel aede eiusdem S. Iuliani in urbe Avernis accipiendum erat: quam Basilicam Victorius quidem columns ornavit, sed non (ut addit Fredegarius) exstruxit. Sirmundus scribit, cumduae Brivates sint. vetus et nova, de vetere quidem Brivate loqui Apollinarem Sidonium et ceteros; novam vero nobili Canonicorum collegiô claram esse: irt ut veterem Brivatem tumulô ac Basilicâ S. Iuliani Martyris insignem faciat: de quo alii iudicent. Nam ut vetus Rotomagus, vetus Massilia, veteres Pictavi, cognominati sunt incertam ob caussam, et nonnumquam per iocum vici, qui numquam sedes fuêre Rotomagi, Massiliae et Pictavorum, urbium semper stabilium atque fixarum, atque ibi primum conditarum ubi hodieque spectantur: sic vetus Brivas casu aliquô dici potuit, licet alterâ esset recentior. Praeterea altera quidem vetus Brivas cognominatur; alteta nova Brivas nusquam cognominatur, sed Brivas an Ecclesiam. A' Brivate, ager Brivatensis vocatur le Brivadois, et Praepositura Brivatensis, la Prevoste de Brivadots. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.